This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. tum Pontius “nec ego istam deditionem
accipiam” inquit, "nec Samnites ratam habebunt.
[2]
quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut
omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo
omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax
debetur.
[3]
sed quid ego te appello, qui te captum
victori cum qua potes fide restituis? populum
Romanum appello; quem si sponsionis ad furculas
Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra
saltum quo saeptae fuerunt.
[4]
nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma,
quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra
sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium
est ventum habeant: tum bellum et fortia consilia
placeant, tum sponsio et pax repudietur.
[5]
ea fortuna,
[p. 202]
iis1 locis, quae ante pacis mentionem habuimus,2 geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
[6]
nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis?
obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis;
auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum
aurum caesi sunt;
[7]
pacem nobiscum pepigistis, ut
legiones vobis captas restitueremus: eam pacem
inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem
iuris imponitis.
[8]
non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? pacem sibi habeat,
legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc
foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.
[9]
ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas
tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli,
hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?
[10]
“ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio
nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem
obligatam3 sponsione commissa iratis omnibus dis,
quorum eluditur numen, redeant.
[11]
gerite bellum,
quando Sp. Postumius modo legatum4 genu perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non
[p. 204]
civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum5 violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum.
[12]
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!
[13]
I, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus ubi visum
fuerit abeant.” et illi quidem, forsitan et publica,
sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana
inviolati redierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.