This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. recitari deinde senatus consulta iusserunt
indicique praemium proposuerunt si quis quem ad
se deduxisset nomenve absentis detulisset.
[2]
qui
nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad
quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur.
si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent,
nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad
causam dicendam vellet.
[3]
edixerunt deinde ne quis
quid fugae causa vendidisse neve emisse vellet; ne
quis reciperet celaret ope ulla iuvaret fugientes.
[4]
contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec
moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis
[p. 268]
continuit, sed passim per totam Italiam, litteris1 hospitum de senatus consulto et contione et edicto
consulum acceptis, trepidari coeptum est.
[5]
multi ea
nocte, quae diem insecuta est quo in contione res
palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes
a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum
delata nomina. quidam ex iis viri feminaeque
mortem sibi consciverunt.
[6]
coniurasse supra septem
milia virorum ac mulierum dicebantur. capita autem
coniurationis constabat esse M. et C. Atinios2 de plebe Romana et Faliscum L. Opiternium et Minium
Cerrinium Campanum:
[7]
ab his omnia facinora et
flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque
eius sacri esse. data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules
fassique de se nullam moram iudicio fecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.