This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Venientibus iis Syracusas Scipio res, non
verba ad purgandum sese paravit. exercitum omnem
eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus
esset.
[2]
quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu
simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit;
[3]
tum circa armamentaria et horrea bellique alium
apparatum visendum praetor legatique ducti;
[4]
tantaque
admiratio singularum universarumnque rerum incussa,
ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci
Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,
[5]
iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem
populum Romanum facere;
[6]
adeoque laetis inde animis
profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
[7]
Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud
praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;
[8]
postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae,
et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.
[9]
mortuus tamen
prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur.
[10]
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro
tertio rerum Romanarum refert ludis votivis, quos
Romae Africanus iterum consul faciebat, conatum per
quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem
incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet
[p. 514]
occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.
[11]
de Scipione nusquam
nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni,
classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in
Africam traiciendum Scipionique permitteretur,
[12]
ut ex
iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret,
quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.