This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
nullasdum in Asia
socias civitates habebat populus Romanus; tamen
memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam
hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa
arcessitum,
[2]
tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam
esse, facturum eum, quae posset, populi Romani causa,
legatos ad eum decernunt,
[3]
M. Valerium Laevinum,
qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M.
Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremellium
[p. 499]
Flaccum et M. Valerium Faltonem.
[4]
iis quinque naves
quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent
eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset, decernunt.
[5]
legati Asiam petentes protinus
Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes, ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet.
[6]
responsum esse ferunt per Attalum regem
compotes eius fore, quod peterent; cum Romam deam
devexissent, tum curarent, ut ear, qui vir optimus
Romae esset, hospitio acciperet.
[7]
Pergamum ad regem
venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in
Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolae dicebant, tradidit ac deportare
Romam iussit.
[8]
praemissus ab legatis M. Valerius
Falto nuntiavit deam adportari; quaerendum virum
optimum in civitate esse, qui eam rite hospitio acciperet.
[9]
Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in
Bruttiis comitiorum causa dictus, exercitusque eius
dimissus, magister equitum L. Veturius Philo.
[10]
comitia
habita per dictatorem. consules facti M. Cornelius
Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet.
[11]
praetores inde creati Ti.
Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo,
* M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese
magistratu abdicavit.
ludi Romani ter, plebei septiens instaurati.
[12]
curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius
Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens
eum honorem gessit.
[13]
Ti. Claudius Asellus et M. Iunius
Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno
ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo
decumo anno, postquam a patre eius primo consulatu
vota in Gallia ad Clastidium fuerat.
[14]
et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.