previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: [2] [p. 26052]Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. [3] haec de se deque prouincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. Cincio praetore obtineret. [4] exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur. [5] Galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia prouincia esset praefecisset: [6] in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua prouincia decreta prorogatumque in annum imperium; [7] exercitus ciuium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, [8] dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in ueteribus militibus dimittendis. [9] Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de prouincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega eius omnem exercitum praeter socios nauales iussus dimittere est. [10] item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius praeesset ubi consul in prouinciam uenisset dimitti iussus. [11] L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. [12] [p. 26053]totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Uolsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem prouincia priore anno praefuerat. [13] urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudi M. Ualeri Q. Fului fuisset, neue eo anno plures quam una et uiginti Romanae legiones essent.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: