Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,1ut sive 2 3 4 5 [p. 496] semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.6Duobus autem ferramentis ad hunc 7usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus 8ex utraque parte acie lata, uno capite 9aduncum habens 10scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,11illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.