Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21 Genu vero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. Inpriorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id vero proximum esse, cum inde opposita patella[p. 582] ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes ... conpellentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.