This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem[p. 180] potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.