Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4
Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a.
706
(48)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. Brundisi
xvii K. Quint.
a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
accepi vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo. de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis. [2] ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda. [3] quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.