Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[169]
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt
Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens
vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et
familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti
et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is
quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem
eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una1
Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi2 orationi Caepionis ore respondit Aelius3, qui scriptitavit orationes multis,
orator ipse numquam fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.