[12]
sed redeo ad amores deliciasque
vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam
recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum
non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta
tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite
illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid
inscriptum est? '“Qvinqve et triginta tribvs patrono.”'
populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam
quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. non
modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis
umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi
Romani victoris dominique omnium gentium patronum
dicere auderet?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.