[54]
O miserum te, si haec1 intellegis, miseriorem,
si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi,
huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam
immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque2
eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac
lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi
cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios,
tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem
iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque
exterminatam suis sedibus!
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.