previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima. [2] Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. 1Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae 2sunt. Salicum viminalium 3Atticus putat singula iugera sufficere posse 4quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, 5 6 7 8 9 10 11 12 13 [p. 450] harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis. [3] Salicem vel riguus ager vel uliginis abundans14optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes 15et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen [4] seras, dum sit lentissimum. Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,16quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;17Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis de-ponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, 18quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,19optime panguntur eousque dum ad [5] solidum demittantur. Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis [6] consistantsemina. Satio est eorum priusquam 20 21 22 23 24 25 [p. 452] germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahi26siccas convenit. Nam 27roscidas si recideris, parum commode 28proveniunt; ideoque29pluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda 30sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt; [7] aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum 31ex propinquo mergi 32propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,33quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.

1

2

3

4

5 insita SAa.

6 contegere M, edd. ante Schn.

7 competit cM.

8 constituendisque, deinde colendisque om. SAa.

9 vilici Sobel: vitici S: vici Aa: rustici cM: vitis edd.

10 hiberni SAacM.

11 facienda Ac, edd.

12 Salicum viminalium Schn.: licet viminalibus S, vett. edd.: licet ut (in M, ut in c) viminalibus Aa: Viminalium (Salicum om.) ut (om. codd.) Atticus vulgo.

13 posse SAacM, vett. edd.: possunt vulgo.

14

15

16

17

18

19

20 uliginis abundans (habundans a) SAacM: uliginosus edd.

21 pedes vulgo: om. SAacM.

22 salicis post praecipue ponunt edd.

23 viminis codd., plerique edd.: om. Schn.

24 plenitudinis edd.: planitudinis SAacM.

25 excedat a, Schn.: exedat SA: excedant cM, et plerique. a So Pliny, N.H. XVII. 143. b Cf. Pliny, N.H. XVI. 177.

26

27

28

29

30

31

32

33

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AME´RIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: