This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora
dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito
communia.
[p. 4026]
[91]
Tria sunt igitur1 genera causarum: iudici deliberationis
laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum
locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen.
Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber-
andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae
rerum expetendarum2. Laudationis finis honestas, de qua
item est ante dictum.
[92]
sed definitae quaestiones a suis
quaeque3 locis quasi propriis instruuntur4, ... quae5 in accu-
sationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec
genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid
opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum,
aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque
aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva
altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis
vocetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.