Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[187]
quod si
[p. 2062]
et angusta quaedam atque concisa1 et alia est dilatata2 et
fusa3 oratio, necesse est id non litterarum accidere4 natura,
sed intervallorum longorum5 et brevium varietate; quibus6
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est
tum volubilis, necesse est eius modi vi7 naturam numeri8
contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus,
incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad
finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam
orationem esse debere, carere versibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.