Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
[119]
de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso
genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de
qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus
verbis quidque dicat aut quo modo1; quem etiam, quo
grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi
supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia2
profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas3,
excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
[120]
cum illa4
[p. 2037]
divina cognoverit, nolo ignoret ne5 haec quidem humana.
Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid
est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum
patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris
ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae
veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam6
imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem
nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque
temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum
septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire
autem quid ante quam natus sis accident, id est semper
esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria7
rerum veterum cum superiorum8 aetate contexitur?
commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio
summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et
fidem.
[121]
sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit
genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum
nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat
aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando
aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est
quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in
quo quod est ambiguorum proprium res duas significari
videmus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.