Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
magni igitur iudici, summae
etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator
huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid
cuique1 opus sit et poterit quocumque modo postulabit
causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum
fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. πρέπον appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo
praeclare et multa2 praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime
et in poematis et in oratione peccatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.