Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[102]
Quamquam nihil mihi
tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem
maxime, cui erant1 ea quae paulo ante dixi notissima.
licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod
negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa
certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata
[p. 78]
sunt: 'nihil igitur cernis,2 nihil audis, nihil tibi est
perspicuum'. Explicavi3 paulo ante Clitomacho auctore
quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad
modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem
ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem
de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'.4
Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim
mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de
quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo
libro continetur) — sed scriptum est ita:——
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.