[12]
Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent:
quo si ciuitas careat, ob eam ipsam causam quod
eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis?
Quintus
Ac maxumis quidem.
Marcus
Lege autem carens ciuitas estne ob
id ipsum habenda nullo loco?
Quintus
Dici aliter non potest.
Marcus
Necesse est igitur legem haberi in rebus
optimis.
Quintus
Prorsus adsentior.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics