Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Neque enim esse mens diuina sine ratione
potest, nec ratio diuina non hanc uim in rectis prauisque sanciendis habere; nec quia nusquam erat
scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte
unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet,
idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam
fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si
regnante L. Tarquinio nulla erat Romae scripta lex
de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius uim Lucretiae Tricipitini filiae
attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et
ad recte faciendum inpellens et a delicto auocans,
quae non tum denique incipit lex esse quom scripta
est, sed tum quom orta est. Orta autem est simul
cum mente diuina. Quam ob rem lex uera atque
princeps, apta ad iubendum et ad uetandum, ratio est
recta summi Iouis.
5.