previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ORATIO CVM POPVLO GRATIAS EGIT

1. quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et1 universa civitate defigerent,2hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque3 teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor. [2] namque, Quirites4, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata5 omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate6 caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta7 nunc sunt restituti. [3] nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes8 adferebant. amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo. [4] iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat9; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed tamquam bona valetudo iucundior est iis10 qui e11 gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant. 2. [5] quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae12 in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam13 reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus14. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus. [6]

nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxisse15, sed etiam dignitatem auxisse videamini. 3. non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus16 Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum17 liberi pro Q. Metelli18 reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent19, tamen fili20 pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt. [7] nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritas21 atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt. [8] frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me22 absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, qui quidem23 in foro posset esse, mihi pietate24 filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui25 semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi26 desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus27 necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur. 4. qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis. [9]

sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt28, sicillud quod mea virtus praestare debuitadiutores auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem. numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est. [10] tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeret29 semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeret30, cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit31. nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule32 altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset. numquam de P. 5. [11] Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut33 populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenati34 totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum35 religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit. [12] atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. Oppius36 socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur37, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate38 tamen perspecta39 senatus, causa ad40 vos mense Ianuario deferebatur. hic tantum41 interfuit inter me et inimicos meos. [13] ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi me42 constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesque43 Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesque44 gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare45 pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi. at inimici mei, [14] mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt. 6. itaque, dum46 ego absum, eam rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum se47 praesidio non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi quin me secum ipsa reduceret. [15] an ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae; ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis coloniis omnibus commendavit. [16] ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusque48 sunt ornati, producti ad vos ab eodem49, non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt. 7. quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me50 in perorando posuit vos51 rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit. [17] huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me52 in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum53 rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo54 tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrum55, si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse. 8. [18]

en ego tot56 testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, causam57 agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate reditum meum comprobantibus, mihi58 meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem me59 erga60 populum Romanum semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum. [19] quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne61 manet et permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis62 qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato. [20] quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum63 careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus64 in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiserat65 sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quam66 numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar oratione67, quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio. [21] quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis68 tantum quantum mihi res publica permittit69 cogitabo. 9. denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis70 conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me71 prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent72, salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula73, quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo74, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis75 provinciarum rationem repetendo76. [22] quamquam mihi, Quirites77, maiori78 curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas. [23] odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri79 vel vetustate sedari; bene meritos ne80 colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere81 utique82 necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur83; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae84, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit85, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit. 10. [24]

quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna, nec tantum dum86 anima exspirabo87 mea, sed etiam cum me vita defecerit, illa88 monumenta vestri in me benefici permanebunt. in referenda89 autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam. [25] atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus ea90 civitate videar quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.


1 et in dett.

2 defigerent Hotoman (cf. Verr. Act. Pr. § 7): deficeret codd. (deferrent.b, deflecterent k): desaeviret Gesner: patefieret Reid: num expleretur ant defervesceret?

3 misericordia desideriumque Gt: misericordiaque desiderium P rell. (secl. desiderium Halm

4 Namque, Quirites scripsi: Quirites codd. (laetor, Quirites. Et si ed. R. Et si enim Hotom.): Quare etsi (om. Quirites) Madv., Muell.

5 pacata dett.

6 Num laetitia et volup. (pro Sulla § 91)

7 tantae voluptati ... quantae Schol., Halm

8 quam tum incolumes Lg. 25, Hotom.: quantum incolumitate P (corr. quam tum incolumitatis, et ita B rell.): quam tum in incolumitate Halm

9 habeat Lamb.: habet codd,

10 iis Schol,: his rell.

11 e om. Schol.

12 quae c all. et add. s. l. H: qua P1: quã Bςb rell.

13 vobis eam ks all.: vob. iam codd. pler.

14 careremus b2s all.: caruerimus codd. pler. (cf. valeret § 10): caruissemus bkg

15 detraxistis Gεe: detraxeritis ς

16 Q. Metell. bksg

17 Metellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37)

18 aut Met ... Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm

19 valerent bςs: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1

20 filii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R.

21 auctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm

22 eodem me mg. ςbt: eodem 'cod. Lamb.': eo PBw: eo me Gεe: me ςs

23 qui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs

24 adesse mihi, pietate Halm

25 idemque P1

26 parvuli cs all.

27 aut itin. PB: aut om. rell.

28 affuerunt bs

29 valeret k: valerem c: valuerunt PB: leges valerent b2s

30 proficeret c all.: perficeretur P et codd. pler.

31 perfecit P rell. praeter Gεe (perfregit)

32 consule hic add. Muell., Madv. auct.: altero consule, consule refer. Momms., Halm

33 aut et bks all.: om. Gεe

34 infrenati Koch, Muell.: irinati P et pler.: irritaqui Gt: irritati εeks: irretiti Naugerius (1), Halm: devincti Schmidt

35 sollemni deorum Halmio auct. Muell.: solem de P rell. praeter w (solempni de)

36 Oppius PB: Pompeius rell.

37 arbitrabantur Naugerius (1): arbitrantur codd.

38 voluntate Lg. 24: et voluntate rell.

39 perspecta Angelius: perfecta codd.

40 ad apud P rell.

41 quantum Madv.

42 me suppl. Naugerius (1)

43 equitesque k et corr. ct: equites rell.

44 que add. Koch: reconciliationes bks: ac recon. Klotz: reconciliatione P rell.

45 decertari Klotz

46 dum Halmio auct. Kays., Muell.: cum codd. (cum ego afui k Halm

47 parietum se Halm (se ante privati k): parietum Hb2cs: parietis PBGεe

48 honoribusque P et codd. pler. (et honor. ς): honoribus Hg

49 ab eodem b2 Harl. 2681: ab eadem rell. (om. Hbςs

50 me del. edd. vett.

51 vos om. ε, secl. Halm

52 me hic suppl. Halm, post in eo ed. R.

53 unum om. Hbς all.

54 eodem b2s

55 vestra Naugerius (1)

56 En ego tot Hςs all.: ergo tot Manut.: en ego P codd. pler.: horum ego b: his ego Halm

57 causam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks

58 mihi Hςs: se mihi rell.

59 me c Halm: ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler.

60 Fort. ea me; cf. § 17

61 id omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm

62 iis Gc: his rell.

63 cum Hs: om. P (si P2 rell.

64 traiectus bkg

65 amiserit Weisk. auct. Halm

66 quam qui g, et mg. ς

67 oratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays., post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bς: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi)

68 amicis Zielinski: inimicis codd.

69 permittet bk Halm

70 invitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell.

71 me Hcs all.: om. P et pler.

72 deberent Ernesti: debuerunt codd.: debuerint Heumann (cf. careremus § 5; valeret § 10)

73 facinora singula codd. praeter PBςt (facinorum singula): facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum coni.: (sc. generum) facinora Muell.

74 gerendo bςg, et mg. ς: regendo rell. (de Dom. § 1)

75 iis k: his rell.

76 ratione repetenda P1 all. (expetenda εe

77 Quirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gεe: om. Hbcs

78 maioris Bς

79 contineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd.

80 ne Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hςs: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep

81 remittere Garat.: repetere codd.

82 utique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep

83 in eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum εe) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.

84 Atque ... habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler.

85 qui reddidit ... dissolvit ad imam paginam add. P2

86 nec tantum dum scripsi: cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum)

87 expirabo codd.: expirabit Madv.

88 vita defecerit illa scripsi: vita defecerit multa Madv., Muell.: ulla P et codd. pler. (cum nulla Gεe: cum mortuo bς vulg.

89 referenda bςs all.: e re publ. ferenda Jeep

90 ea HGbςs: ex PBεet

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: