quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus
sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque
meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi,
ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem,
sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam,
sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa
gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis
gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces
in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam
diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque
et1 universa civitate defigerent,2—hoc si animo in vos liberosque
vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos
Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque3
teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio
deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae,
confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro
maxime laetor.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.