next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber Primus

[p. 222] 1. vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci μαντικήν appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. itaque ut alia nos melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt.

[2] gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam immanem atque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi praedicique posse censeat. principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiem magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intue- [p. 224] rentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur memoriae prodiderunt. qua in natione Chaldaei, non ex artis sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.

eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his finitima Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque certissimis signis declarari res futuras putant. [3] quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italíam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum est?

2. nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera complexus est! principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optimus augur fuisse traditur. deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus, nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. cumque [p. 226] magna vis videretur esse et inpetriendis1 consulendisque rebus et monstris interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hane ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab eis videretur.

[4] et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii Culleoli, audiendas putaverunt. nec vero somnia graviora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.

[5] 3. atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt. E quibus, ut de antiquissimis loquar, Colophonius Xenophanes [p. 228] unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo. nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ei qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus; cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurimisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit; Cratippus quoque familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, eisdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.

[6] sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrimo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraculis, uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. sed a Stoicis vel princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit Panaetius; nec tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. quod illi in aliqua [p. 230] re invitissimis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis non concedetur, praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius? [7] sed haec quidem laus Academiae praestantissimi philosophi iudicio et testimonio comprobata est.

4. etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae assentiamur, faciendum videtur ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in eis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. nam cum omnibus in rebus temeritas in assentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime in quo iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.

[8] 5. quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. nam cum ambulandi causa in Lyceum venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est),

[p. 232]perlegi,” inquit, “tuum paulo ante tertium de Natura Deorum, in quo disputatio Cottae, quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen sustulit.”

optime vero,” inquam; “etenim ipse Cotta sic disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.”

tum Quintus: “dicitur quidem istuc,” inquit, “a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.” [9] eius rationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad veritatem est visa propensior. sed, quod praetermissum est in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae putantur, praedictio atque praesensio. id, si placet, videamus quam habeat vim et quale sit. ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.

[10] 6.arcem tu quidem Stoicorum,” inquam, “Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. [p. 234] Quorum neutrum tam facile quam tu arbitraris conceditur. nam et natura significari futura sine deo possunt, et ut sint di potest fieri ut nulla ab eis divinatio generi humano tributa sit.”

atque ille: “mihi vero,” inquit, “satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes aliquid, quod huic sermoni praevertendum putes.”

[11] “ego vero,” inquam, “philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud quod libenter agere possim, multo magis aveo audire de divinatione quid sentias.”

nihil,” inquit, “equidem novi, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae. [12] quae est autem gens aut quae civitas quae non aut extispicum2 aut monstra aut fulgora interpretantium, aut augurum, aut astrologorum, aut sortium (ea enim fere artis sunt), aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur), praedictione moveatur? quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. [p. 236] Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat.

7. Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera, canere iussisset. observata sunt haec tempore immenso et eventis3 animadversa et notata. nihil est autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque assequi possit. [13] mirari licet quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus.

Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:

atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
saxaque cana salis niveo spumata liquore
tristificas certant Neptuno reddere voces,
aut densus stridor cum celso e vertice montis
ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
4

8. Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boëthum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove [p. 238] fierent. [14] illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?

rava fulix itidem5 fugiens e gurgite ponti
nuntiat horribilis clamans instare procellas
haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
et matutinis acredula vocibus instat,
vocibus instat et assiduas iacit ore querellas,
cum primum gelidos rores aurora remittit.
fuscaque non numquam cursans per litora cornix
demersit caput et fluctum cervice recepit.
[15] 9. Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen cur ita fiat videmus.
vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
cum clamore paratis inanis fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis.
quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
mollipedesque boves spectantes lumina caeli
naribus umiferum duxere ex aëre sucum.
non quaero cur, quoniam quid eveniat intellego. [p. 240]
iam vero semper viridis semperque gravata
lentiscus triplici solita grandescere fetu
ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
[16] nec hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus eis, quas commemoravi, respondebo.

10. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possitquae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somniovideo, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi, rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio, approbo. similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa sit, nescio. atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur.6 Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis? cum Summanus in fastigio Iovis optimi maximi, qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse [p. 242] dixerunt; idque inventum est eo loco qui est ab haruspicibus demonstratus.

[17] 11. Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:

principio aetherio flammatus Iuppiter igni
vertitur et totum conlustrat lumine mundum,
menteque divina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum vitasque retentat
aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
et, si stellarum motus cursusque vagantis
nosse velis, quae sint signorum in sede locatae
(quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant,
re vera certo lapsu spatioque feruntur),
omnia iam cernes divina mente notata.
[18]
nam primum astrorum volucris te consule motus
concursusque gravis stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
vidisti et claro tremulos ardore cometas,
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
[p. 244] eum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessens?
aut cum terribili perculsus fulmine civis
luce serenanti vitalia lumina liquit?
aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae bellum motusque monebant,
multaque per terras vates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus,
[19?] atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto,
haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
12.
nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
tum species ex aere vetus venerataque7 Nattae
concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
et divom simulacra peremit fulminis ardor.
[p. 246] [20] hic silvestris erat Romani nominis altrix,
martia, quae parvos Mavortis semine natos
uberibus gravidis vitali rore rigabat;
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
voces tristificas chartis promebat Etruscis?
omnes civili generosa stirpe profectam
vitare ingentem cladem pestemque monebant,
vel legum exitium constanti voce ferebant,
templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
ni prius8 excelsum ad columen formata decore
sancta Iovis species claros spectaret in ortus;
tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
cernere conatus posset, si solis ad ortum
conversa inde patrum sedes populique videret.
[21]
haec tardata diu species multumque morata,
consule te, tandem celsa est in sede locata,
atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
et9 clades patriae flamma ferroque parata
vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
[p. 248] 13. rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,
qui populos urbisque modo ac virtute regebant.
rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
praestitit et longe vicit sapientia cunctos,
praecipue coluere vigenti numine divos.
haec adeo penitus cura videre sagaci,
otia qui studiis lacti tenuere decoris,
[22] inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
fuderunt claras fecundi pectoris artis.
e quibus ereptum primo iam a flore iuventae
te patria in media virtutum mole locavit.
tu tamen anxiferas curas requiete relaxas,
quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti.

Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissime scripseris?

[23] Quid? quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? nescire me fateor, evenire autem te ipsum dico videre. ' Casu,' inquis. itane vero? quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum [p. 250] Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas? sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi? fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur.

[24] 14. 'At non numquam ea, quae praedicta sunt minus eveniunt.' Quae tandem id ars non habet? earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicine ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut 'profectione laeti piscium lasciviam intuerentur,' ut ait Pacuvius, ' nec tuendi satietas capere posset?'

interea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,
ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror.
[p. 252] Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest. [25] ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.

15. Auspicia vero vestra quam constant! quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis tenentur. [26] nam quid ego hospitem nostrum, clarissimum atque optimum virum, Deiotarum regem, commemorem, qui nihil umquam nisi auspicato gerit? qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte corruit. [27] itaque, ut ex [p. 254] ipso audiebam, persaepe revertit ex itinere, cum iam progressus esset multorum dierum viam. cuius quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam. ille mihi videtur igitur vere augurari.

Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore cum pascitur. [28] quod autem scriptum habetis hinc tripudium fieri, si ex ea quid in solum ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum dicitis. itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegi amissa plane et deserta sunt.

16. Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui, re omissa, nomen [p. 256] tantum tenent. nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res inpetriri solebant. itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus. [29] ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maximas perdiderunt, cum vitio navigassent. quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent

inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum,
sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi.

Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. veram enim fuisse obnuntia- [p. 258] tionem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit; quae si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris. [30] non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. ita aut illa obnuntiatio nihil valuit, aut si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit.

17. Quid? lituus iste vester quod clarissimum est insigne auguratus, unde vobis est traditus? nempe eo Romulus regiones direxit tum cum urbem condidit. qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer. [31] quid? multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio? qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, [p. 260] uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis vineam divisisset trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum videmus, invenit.

Qua re celebrata cum vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in magno nomine et gloria. [32] ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. cuius cum temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri consuluit. ille, augurio acto, posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi. tum Attum iussisse experiri. ita cotem in comitium allatam, inspectante et rege et populo, novacula esse discissam. ex eo evenit ut et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. [33] cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum puteal accepimus.

Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur. quid? quod scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? qui cum taber- [p. 262] naculum vitio cepisset imprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. nota res est et a te ipso mandata monumentis. sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobavit; et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.

[34] 18. Eis igitur assentior, qui duo genera divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret. est enim ars in eis qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt. carent autem arte ei qui, non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu, futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. cuius generis oracula etiam habenda sunt, non ea, quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu divino afflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si auctoritatem habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae [p. 264] tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo posse divinitus. quorum omnium interpretes, ut grammatici poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur accedere.

[35] Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere? non reperio causam. latet fortasse obscuritate involuta natura; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint. [36] quid? qui irridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?

Quid? Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices convocavit? qui cum [p. 266] respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi; aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus. 19. irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus; contemnamus etiam Babylonios, et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris10 stellarum cursus persequuntur. condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa continent, et mentiri iudicemus, nec saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit pertimescere. [37] Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est?

Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis respondent, quis ignorat? collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum [p. 268] veritatem esset experta. idem iam diu non facit. [38] ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. sed ut vis acciderit, magna enim quaestio est, modo maneat id quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.

[39] 20. Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis colligendis, facit idem quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nomina- [p. 270] bantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.

[40] Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poëtarum? narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:

excita cum tremulis anus attulit artubu' lumen,
talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
' Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
vires vitaque corpu' meum nunc deserit omne.
nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos; ita sola
postilla, germana soror, errare videbar
tardaque vestigare et quaerere te neque posse
corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.
[41] exin compellare pater me voce videtur
his verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
haec effatu' pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.'

[42] 21. Haec, etiamsi ficta sunt a poëta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia

máter gravida párere se ardentém facem
visá est in somnis Hécuba; quo factó pater
rex ípse Priamus sómnio mentís metu
percúlsus curis súmptus suspirántibus
exsácrificabat hóstiis balántibus.
tum cóniecturam póstulat pacém petens,
[p. 272] ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem,
quo sése vertant tántae sortes sómnium.
ibi éx oraclo vóce divina édidit
Apóllo, puerum, primus Priamo quí foret
postílla natus, témperaret tóllere;
eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.
[43] sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabi Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia. quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt.

22. Sed propiora videamus. cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse?

[44] quom iám quieti córpus nocturno ímpetu
dedí sopore plácans artus lánguidos,
visúst in somnis pástor ad me appéllere
pecús lanigerum exímia puchritúdine;
duós consanguineos árietes inde éligi
praeclárioremque álterum immoláre me;
deinde eíus germanum córnibus conítier,
in me árietare, eoque íctu me ad casúm dari;
exín prostratum térra, graviter saúcium,
resupínum in caelo cóntueri máximum ac
miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum
radiátum solis líquier cursú novo.
[45] eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:
réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, cuŕánt, vident,
quaéque aiunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno áccidunt,
mínus mirum est; séd in re tanta haud temere visa se ófferunt.
próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus,
is sapientiá munitum péctus egregié gerat
téque regno expéllat. nam id quod sole ostentúm est tibi,
[p. 274] pópulo commutátionem rérum portendít fore
pérpropinquam. haec béne verruncent pópulo. nam quod ad dexteram
cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrime
aúguratum est rém Romanam públicam sumám fore.

[46] 23. Age nunc ad externa redeamus. matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex eis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine redundaret. quod matris somnium inmanis fili crudelitas comprobavit.

Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici appetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.

[47] Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, ' O praeclarum discessum,' inquit, [p. 276] 'e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!' Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, ' Optime,' inquit; ' propediem te videbo.' Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima nocte natam. haec de Indis et magis.

[48] 24. Redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse; cumque solidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret. idque ab homine acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro quod exterebratum esset buculam curasse faciendam et eam in summa columna collocavisse. [49] hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissime res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum [p. 278] praecepisse, ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere; et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.

[50] Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab eis vivum esse sublatum. ita res somnium comprobavit.

Plena exemplorum est historia, tum referta vita communis. [51] At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum, M. Valerio A. Cornelio consulibus, a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod extat in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxima gloria. et tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit; post triennium autem, cum [p. 280] consul esset, devovit se et in aciem Latinorum irrupit armatus. quo eius facto superati sunt et deleti Latini; cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius. [52] sed veniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum.

25. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum; vidisse enim se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans, diceret Homericum quendam eius modi versum:

tertia te Phthiae tempestas laeta locabit.
quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt. [53] mentiri Xenophontem an delirare dicemus?

Quid? singulari vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret, [p. 282] paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta, et convaluisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum ilium ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum revertisse videatur.

[54] Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem; qui, cum ex aede Herculis patera aurea gravis subrepta esset, in somnis vidit ipsum deum dicentem, qui id fecisset. quod semel ille iterumque neglexit. ubi idem saepius, ascendit in Areopagum, detulit rem; Areopagitae conprehendi iubent eum, qui a Sophocle erat nominatus; is, quaestione adhibita, confessus est pateramque rettulit. quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est.

[55] 26. Sed quid ego Graecorum? nescio quo modo me magis nostra delectant. omnes hoc historici, Fabii, Gellii, sed proxime Coelius: Cum bello Latino ludi votivi maximi primum fierent, civitas ad arma repente est excitata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. qui ante [p. 284] quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus per circum cum virgis caederetur furcam ferens ductus est. exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illum non esse ausum. iterum esse idem iussum et monitum, ne vim suam experiri vellet; ne tum quidem esse ausum. exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse. itaque somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est. [56] C. vero Gracchus multis dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti Ti. fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, quo ipse interisset, esse pereundum. hoc, ante quam tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse scribit Coelius et dixisse illum11 multis. quo somnio quid inveniri potest certius?

27. Quid? illa duo somnia, quae creberrime commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, [p. 286] moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura affecerat; si navigasset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent.

[57] Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse. 28. quid hoc somnio dici potest divinius?

[58] Sed quid aut plura aut vetera quaerimus? saepe tibi meum narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: [p. 288] me, cum Asiae proconsul praeessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum; tum te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam ascendisse ripam, nosque inter nos esse complexes. facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos eventus rerum, qui acciderunt.

[59] Venio nunc ad tuum. audivi equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa, in villa quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis vigilasses, ad lucem denique arcte et graviter dormire te coepisse. itaque, quamquam iter instaret, se tamen silentium fieri iussisse neque esse passum te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cumque tu te patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proximo tradidisse, ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. tum et se exclamasse Sallustius [p. 290] narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum somnio delectari. nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est ut audivisses in monumento Mari de tuo reditu magnificentissimum illud senatus consultum esse factum referente optimo et clarissimo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.

[60] 29. At multa falso. immo obscura fortasse nobis. sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? quae quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri iremus. nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus. vide, quid Socrates in Platonis Politia loquatur. dicit enim:

'Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat; illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas, cum sit immoderato tumefacta12 potu atque pastu, exsultare eam in somno immoderateque iactari. itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari multaque facere impure atque taetre cum [p. 292] temeritate et impudentia. [61] At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte animi, quae mentis et consili est, agitata et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi, quae voluptate alitur, nec inopia enecta nec satietate affluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, sive deest naturae quidpiam sive abundat atque affluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum existit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat, tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia.' Haec verba ipsa Platonis expressi.

[62] 30. Epicurum igitur audiemus potius? namque Carneades concertationis studio modo ait hoc, modo illud. ' ait ille ait quod sentit.' Sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. hunc ergo antepones Platoni et Socrati qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent? iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur ne faba vescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati men- [p. 294] tis quaerentis vera contrariam. [63] cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura praevidet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et vivit animus. quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. itaque appropinquante morte multo est divinior. nam et id ipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero affecti, instare mortem; itaque eis occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque vel maxime laudi student; eosque, qui secus quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum maxime paenitet.

[64] Divinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod affert, Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset. sed tribus modis censet deorum appulsu homines somniare: uno, quod praevideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur; altero, quod plenus aër sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant; tertio, quod ipsi di cum dormientibus colloquantur. idque, ut modo dixi, facilius evenit appropinquante morte, ut animi futura augurentur. [65] ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat.

[p. 296] 31. Neque enim illud verbum temere consuetudo approbavisset, si ea res nulla esset omnino:

praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo.
sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.

[66] Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. ea, si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.

H.
séd quid oculis rábere visa est dérepente ardéntibus?
úbi illa paulo ante sápiens, vírginalis modéstia?

C.
máter, optimá tu multo múlier melior múlierum,
míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus;
nam 13 Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
vírgines vero aéqualis, pátris mei meum factúm pudet,
[p. 298] óptumi vir. mea mater, túi me miseret, méi piget.
óptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet,
méd obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi.

O poëma tenerum et moratum atque molle! sed hoc minus ad rem; [67] illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat.
ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio!
múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite.
deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra, loquitur:
iámque mari magnó classis cita
téxitur; exitium éxamen rapit;
adveniet, fera vélivolantibus
návibus complebít14 manus litora.

[68] 32. Tragoedias loqui videor et fabulas. At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium,15 cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachi et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore; sed [p. 300] Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari; tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta. [69] nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis, et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.

[70] Exposui quam brevissime potui somni et furoris oracula, quae carere arte dixeram. quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet; animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur); humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae appetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore. [71] itaque, expositis exemplis verarum vaticinationum et somniorum, Cratippus solet rationem concludere hoc modo:

'Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non [p. 302] fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum ut nihil fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est.'

[72] 33. Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et tonitruales16 libri, vestri etiam augurales; alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est; et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito [p. 304] anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret ilium ut in expeditionem exercitum educeret. id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam fortissima Samnitium castra cepit.

[73] Facta coniectura etiam in Dionysio est paulo ante quam regnare coepit; qui, cum per agrum Leontinum iter faciens, equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit; quem cum maxima contentione non potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, aegre ferens. cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat. quod ostentum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit.

[74] 34. Quid? Lacedaemoniis paulo ante Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi inventa. cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic assidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, si vicisset.

[p. 306] [75] Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. namque et Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statuae, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus; stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur. eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt, neque repertae sunt. [76] Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud in quo inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissipavit. tum ea, quae praeposita erat oraculo, sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse non de victoria cogitandum.

[77] 35. Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius consul iterum neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei publicae? qui exercitu lustrato cum Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum Iovis Statoris sine causa repente concidit, nec eam rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videbatur, ne committeret proelium. [p. 308] Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proeli committendi differebat. tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: ' Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur! ' Itaque signa convelli et se sequi iussit. quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset movere loco, nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius, re nuntiata, suo more, neglexit. itaque tribus eis horis concisus exercitus atque ipse interfectus est. [78] magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.

36. Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. divitissumum fore praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suavitate orationis fore. ita futura eloquentia provisa in infante est. [79] quid? amores ac deliciae tuae, [p. 310] Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur? qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. quo aspectu exterrita clamorem sustulit. pater autem Rosci ad haruspices rettulit, qui responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobilius fore. atque hanc speciem Pasiteles17 caelavit argento et noster expressit Archias versibus.

Quid igitur expectamus? an dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis versentur, dum domi? qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum hominum naturis implicant. nam terrae vis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. quid enim? non videmus quam sint varia terrarum genera? ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retusa; quae omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili aspiratione terrarum. [80] fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gravitate et cantibus ut pellan- [p. 312] tur animi vehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est illa

flexánima tamquam lýmphata aut Bacchí sacris
commóta in tumulis Teúcrum commemoráns suum.

37. Atque etiam illa concitatio declarat vim in animis esse divinam. negat enim sine furore Democritus quemquam poëtam magnum esse posse, quod idem dicit Plato. quem, si placet, appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis laudatus est. quid? vestra oratio in causis, quid ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? equidem etiam in te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, familiari tuo, tantum ardorem vultuum atque motuum, ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu mentis videretur.

[81] Obiciuntur etiam saepe formae quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam:

ego próvidebo rem ístam et albae vírgines.
ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.

38. Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, [p. 314] censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum. ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis; animi enim integri non vitiosi est corporis divinatio. [82] quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur:

'Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant; aut existimant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura; aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici); neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea, quae eventura sunt (erimus enim cautiores si sciemus); neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius); neque non possunt futura praenoscere; [83] non igitur sunt di nec significant futura; sunt autem di, significant ergo; et non, si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim significarent); nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.'

[p. 316] [84] 39. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. quid est igitur cur dubitandum sit quin sint ea quae disputavi verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi, si poëtae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur exspectamus? hominum consentiente auctoritate contenti non sumus? [85] nec vero quicquam aliud affertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint, nisi, quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis ratio, quae causa sit. ' Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem?' Quid augur, cur a dextra corvus, a sinistra cornix, faciat ratum?' ' Quid astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? ' ' Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes neglegat?' 'Quid deinde causae est cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat?'

[86] Cur fiat quidque, quaeris. recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id quaeritur. ut, si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem cur id [p. 318] fiat, afferre nequeam, fieri omnino neges. quod idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas. [87] dixi de Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem; adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. quid vero hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem?

40. Quis est autem quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optimum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo scientia, non locorum. [88] amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed eidem augures, eique urbis in ora maritima Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,

quí sui quaestus caúsa fictas súscitant senténtias.
[p. 320] sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait 'solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo'; Amphiaraum autem sic honoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur.

[89] Quid? Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina? quo in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. quid? Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. ut testis est nostra civitas, in qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt.

[90] 41. Eaque divinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Aeduum, hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae rationem, quam φυσιολογίαν Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim [p. 322] auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat. et in Persis augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano commentandi causa atque inter se conloquendi, quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis. [91] nec quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. licet autem videre et genera quaedam et nationes huic scientiae deditas. telmessus in Caria est, qua in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, Iamidarum unam, alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestantes. in Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt.

[92] Etruria autem de caelo tacta scientissime animadvertit eademque interpretatur, quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum filiis sex18 singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.

[93] 42. Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum opportunitates esse ductae. etenim Aegyptii et [p. 324] Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt. Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt. quorum quidem vim, ut tu soles dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur. [94] arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxime utuntur campos et montes, hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt. in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.

[p. 326] [95] 43. Quis vero non videt in optima quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione divina? neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi externa videamus: namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos μάντεις vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem assessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant. [96] lycurgus quidem, qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit; quas cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.

[97] Ad nostra iam redeo. quoties senatus decemviros ad libros ire iussit! quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! nam et cum [p. 328] duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo animadversi globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata essetquibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur. inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant.

[98] Quid? cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? quid? ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? quid? cum fluvius Atratus sanguine fluxit? quid? cum saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber affluxit? quid? cum in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis, Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea responderunt, quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt?

[99] 44. Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. quod quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse, tum [p. 330] insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere. idem contra ostenta nihil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvi clipeos, quod haruspicibus tristissimum visum esset, a muribus esse derosos.

[100] Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret; et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare nostris fore? ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. cum autem Veientes bello fessi legatos ad senatum misissent, tum ex eis quidam dixisse dicitur non omnia ilium transfugam ausum esse senatui dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post Veios captos factum esse videmus.

[p. 332] [101] 45. Saepe etiam et in proeliis fauni auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxima: nam non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palati radice in novam viam devexus est, ut muri et portae reficerentur; futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma caperetur. quod neglectum tum, cum caveri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum19 est; ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, exadversus eum locum consecrata est. atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset, ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis ex arce extitisse; quocirca Iunonem illam appellatam Monetam. haec igitur et a dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus?

[102] Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis, 'Quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset' praefabantur; rebusque divinis, quae publice fierent, ut ' faverent linguis,' imperabatur; inque feriis imperandis, ut ' litibus [p. 334] et iurgiis se abstinerent.' Itemque in lustranda colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum, lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat bono nomine. [103] quae quidem a te scis et consule et imperatore summa cum religione esse servata. praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt.

46. Atque ego exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam. ' Quid est,' inquit, 'mea Tertia? quid tristis es? ' ' Mi pater,' inquit,' Persa periit.' Tum ille arctius puellam complexus, ' Accipio,' inquit, 'mea filia, omen.' Erat autem mortuus catellus eo nomine. [104] L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset, [p. 336] puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: ' Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes.' Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. haec posse contemni vel etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab eis significantur, contemnere.

[105] 47. Quid de auguribus loquar? tuae partes sunt, tuum, inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. cui quidem auguri vehementer assentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi auguri, sed divinandi tenuit disciplinam. quem irridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. quod longe secus est; neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. sed difficultas laborque discendi disertam neglegentiam [p. 338] reddidit; malunt enim disserere nihil esse in auspiciis quam quid sit ediscere.

[106] Quid est illo auspicio divinius quod apud te in Mario est? ut utar potissimum auctore te:

hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
arboris e trunco serpentis saucia morsu
subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem
semianimum et varia graviter cervice micantem;
quem se intorquentem lanians rostroque cruentans,
iam satiata animos, iam duros ulta dolores,
abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda,
seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
conspexit Marius, divini numinis augur,
faustaque signa suae laudis reditusque notavit;
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.

[107] 48. Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure

curantes magna cum cura tum concupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
hinc Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat. at Romulus pulcher in alto
[p. 340] quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
omnibus cura viris, uter esset induperator.
exspectant; veluti, consul quom mittere signum
volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
[108] quam mox emittat pictis e faucibus currus,
sic exspectabat populus atque ore timeba:;
rebus utri magni victoria sit data regni.
interea sol albus recessit in infera noctis.
exin candida se radiis dedit icta foras lux,
et simul ex alto longe pulcherrima praepes
laeva volavit avis; simul aureus exoritur sol,
cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.

[109] 49. Sed ut, unde hue digressa est, eodem redeat oratio. si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. affert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque impulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat, et quid quam- [p. 342] que rem significet, crebra animadversione perspectum est.

[110] Altera divinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi subtilitate referenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est contagione divinorum animorum animos humanos commoveri. sed vigilantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis impediti.

[111] Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur. horum sunt auguria non divini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluviones20 et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt; quos prudentes possumus dicere, id est providentes, divinos nullo modo possumus; non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam ante quam florere [p. 344] coepisset, in agro Milesio, coemisse dicitur. [112] animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. et quidem idem primus defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur.

50. Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est. ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister, potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum vidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare.

[113] Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus ut ei plane nihil sit cum corpore, quod aut vatibus contingit aut dormientibus. itaque ea duo genera a Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea, quod ea proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in observatione putant, multa tollunt quibus vitae ratio continetur. [p. 346] Sed quoniam dant aliquid, idque non parvum, vaticinationes cum somniis, nihil est quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum sint qui omnino nullam divinationem probent.

[114] Ergo et ei, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati, cernunt illa profecto quae vaticinantes pronuntiant; multisque rebus inflammantur tales animi qui corporibus non inhaerent, ut ei qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent. credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum quibus inflatae mentes oracla funderent. quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura. quo de genere illa sunt:

eheu videte! iudicabit inclitum iudicium
inter deas tres aliquis; quo iudicio Lacedaemonia
mulier, furiarum una, adveniet.
eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt, neque solum verbis, sed etiam
versibus quos olim Fauni vatesque canebant.
[115] similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt.

[p. 348] 51. Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. nam quae vigilantibus accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. viget enim animus in somnis liberque est sensibus omni ac21 impeditione curarum iacente et mortuo paene corpore. qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est affectus ut sopito corpore ipse vigilet. haec somniantis est divinatio.

[116] Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum Antiphontis interpretatio; eodemque modo et oraculorum et vaticinationum, sunt enim explanatores omnium horum,22 ut grammatici poetarum. nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum venas perveniretur; nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset; materia deinde quid iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus; sic cum omni utilitate quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit. item igitur somniis, vaticina- [p. 350] tionibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.

[117] quo modo autem aut vates aut somniantes ea videant, quae nusquam etiam tune sint, magna quaestio est. sed explorata si sint ea, quae ante quaeri debeant, sint haec, quae quaerimus, faciliora. continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est explicata dilucide. quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, 'esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis.' Haec si tenemus, quae mihi quidem non videntur posse convelli, profecto hominibus a dis futura significari necesse est.

[118] 52. Sed distinguendum videtur quonam modo. nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum; neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium vocibus. ea quibus bene percepta sunt, ei non saepe [p. 352] falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio, sed interpretum inscientia.

Hoc autem posito atque concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant, suspicari. nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsam, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; parvis enim momentis multa natura aut affingit aut mutat aut detrahit. [119] quod ne dubitare possimus, maximo est argumento quod paulo ante interitum Caesaris contigit. qui cum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea veste processit, in extis bovis opimi cor non fuit. num igitur censes ullum animal, quod sanguinem habeat, sine corde esse posse? qua ille rei novitate non23 perculsus cum Spurinna diceret timendum esse ne et consilium et vita deficeret; earum enim rerum utramque a corde proficisci. postero die caput in iecore non fuit. quae quidem illi portendebantur a dis immortalibus ut videret interitum, non ut caveret. cum igitur eae partes in extis non reperiuntur sine quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum est in [p. 354] ipso immolationis tempore eas partes quae absint interisse.

[120] 53. Eademque efficit in avibus divina mens, ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, porrigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia! [121] idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud videmus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus vincerentur Dareusque moreretur; et si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi; et si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica in qua id contigisset.

Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. caput arsisse Servio Tullio dormienti quae historia non prodidit? ut igitur, qui se tradit quieti praeparato animo cum bonis cogitationibus, [p. 356] tum rebus ad tranquillitatem accommodatis, certa et vera cernit in somnis; sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est paratior.

[122] 54. Hoc nimirum est illud quod de Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur: esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: ' Et nostrum quidem,' inquit, 'humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum,' ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt.

[123] Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris, oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum autem ille respondisset in agro, ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates: 'Non enim paruisti mihi revocanti, cum uterer, qua soleo, praesagitione divina.' Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem, [p. 358] qua ceteri, fugere noluit. quibus quaerentibus, cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ei, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt. permulta collecta sunt ab Antipatro quae mirabiliter a Socrate divinata sunt, quae praetermittam, tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. [124] illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum.

55. Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere, ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi contrarium. mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora divine praesensa et praedicta reperiri. [125] quin etiam hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, idque esse omnibus confitendum.

[p. 360] Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde a natura, vis omnis divinandi ratioque repetenda. fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. fatum autem id appello, quod Graeci edJuap/evrv, id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. quod cum ita sit, nihil est factum, quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. [126] ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. ita fit, ut et observatione notari possit, quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem affirmare difficile est), easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab eis, qui aut per furorem eas aut in quiete videant.

[127] 56. Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui colligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura sint. quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam [p. 362] consequentia declarantibus futura praesentiat. non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis. quod et ei vident, quibus naturalis divinatio data est, et ei, quibus cursus rerum observando notatus est. qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.

[128] Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore absunt. atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex eis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. atque ut ei qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. atque [p. 364] haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.

[129] 57. A natura autem alia quaedam ratio est, quae docet quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti cum corpore animi videre non possunt. [130] atque hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus, sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posidonius. esse censet in natura signa quaedam rerum futurarum. etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit. nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit; sin illustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre.

[131] Democritus autem censet sapienter instituisse [p. 366] veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa afferre potuit dies quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:

... nam istis qui linguam avium intéllegunt
plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo,
magis aúdiendum quam auscultandum cénseo.
cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente:
quicquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat,
sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater,
índidemque eademque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt.
quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ei, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint?

haec habui,” inquit, “de divinatione quae dicerem.”

[p. 368] [132] 58.nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere:

non habeo denique nauci Marsum augurem;
non vicanos haruspices, non de circo astrologos;
non Isiacos coniectores, non interpretes sómnium;
non enim sunt ei aut scientia aut arte divini
séd superstitiósi vates ímpudentesque hárioli
aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat,
quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam;
quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt.
de hÍs divitiis síbi deducant dráchmam, reddant cétera.
atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.” quae cum dixisset Quintus, “praeclare tu quidem,” inquam, “paratus, Quinte, venisti ... ”24

1 inpetriendis Manutius; impetrandis MSS.

2 extispicum edd.; extis pecudum MSS.

3 et eventis Müller; et in significatione eventus MSS.

4 saepe repulsus MSS., Müller; saepe repulsu Dav., Giese, who take saepe as adverb = “with oft repulse from the rocks.”

5 rava fulix itidem Lambin.; rava fluxit itidem MSS., Cana., Müller.

6 utuntur Müller; utimur Dav.

7 venerataque Müller; generataque MSS., Dav.

8 prius Giese; post Dav.

9 prius Giese; post Dav.

10 numeris et modis Müller; numeris et motibus Dav.

11 illum Orelli; Dav. om.

12 tumefacta Dav.; obstupefacta MSS.

13 nam me Giese; namque Müller; neque me Dav.

14 for adveniet Dav. has advenit et, and for complebit, complevit.

15 Dyrrachium Müller, Moser; Dyrrachio MSS., Dav., and Giese.

16 tonitruales MSS. Reg., Cantab., Dav.; rituales other MSS., Müller.

17 Pasiteles Winckelman; Praxiteles MSS.

18 sex MSS., Dav.; x. ex Müller.

19 expiatum Dav.; explicatum Mss.

20 eluviones Lambinus, Turneb., Dav.; fluxiones Mss.

21 liberque est sensibus omni ac Dav. for liber ab sensibus omnique MSS.

22 omnium horum MSS. om.

23 I insert non because the story contradicts Suet. iul. Caesar, ch. 77 ... nec pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset (sc. Caesar dixit), and is inconsistent with Caesar's character.

24 quinte, venisti cod. R.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (William Armistead Falconer, 1923)
load focus English (William Armistead Falconer, 1923)
load focus Latin (C. F. W. Müller, 1915)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: