Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum [2] quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum [3] perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes [4] quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis [5] sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate [6] benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor [7] quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis [8] propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium [9] in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius [10] quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur [11] custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam [12] nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum [13] quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum [14] creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra [15] iustitia enim inmortalis est [16] impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius