This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime
ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam;
respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod
filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque
parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod
aequum et optabile fuit, fita intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
[2]
At me fortuna id
agentem diebus ac noctibus festinantemque metu
meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei
fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
illium enim, de quo summa conceperam et in quo
spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere
orbitatis amisi.
[3]
quid nunc again? aut quem ultra
[p. 374]
esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam
ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de
causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere
aggressus ictu simili ferirer. nonne igitur optimum
fruit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam
vivacitatem novis insuper curis fatigare?
[4]
quis enim
mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si
quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos
superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen
nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe,
quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta
prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto
aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis
acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
[5]
ego
vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla
fortuna posset efficere felicem. nam cum omni
virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem
attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari,
praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari
inter vulnera orbitatis.
[6]
liberis tamen superstitibus
et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo
[p. 376]
maximos cruciatus praecipiti via effugit. mihi filius minor
quintum egressus annum prior alterum ex duobus
eruit lumen.
[7]
Non sum ambitiosus in malis nec
augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio
minuendi. Sed dissimulare qui possum, quid ille
gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos
ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod
scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
qualis amorem quicunque aliens infans mereretur.
[8]
illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret,
fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare
illas aetates solent,
[9]
anteferret. quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omanem lauded
supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
minus enim est, quod flendum meo nomine quam
quod illius gaudendum est.
[10]
una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate
nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus
annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per
illos manes, numina mei doloris, eas me in illo
vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas
disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima
expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt
[p. 378]
praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis
metus, quod observatum fere est celerius occidere
festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae
spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra
quam homini datum est nostra provehantur.
[11]
etiam
illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad ear demum natus esset, expressa proprietas
omnium litterarum. Sed hae spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac
metus robur. nam quo ille animo, qua medicorum
admiratione mensium octo valetudinem tulit! ut me
in supremis consolatus est! quam etiam deficiens
iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis
errorem circa scholas ac litteras habuit!
[12]
tuosne ego,
o meae spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem
spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue
complexus animam recipere auramque commulnem
haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos
fero,
[13]
dignus his cogitationibus? tene consulari nuper
adoptione ad omnium spes honorum prius admotum,
te avunculo praetori generum destinatum, te omnium spes avitae eloquentiae candidatum,
[p. 380]
superstes parens tantum ad poenas, amisi1? Et si non
cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea
aetate. nam frustra mala omnia ad crimen fortunate
relegamus.
[14]
nemo nisi sua culpa diu dolet. Sed
vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. si quando
tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot
luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam. quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est?
tum, si qua fuerint minus effecta iis,
[15]
quae levius
adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro
ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit
tamen. Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita
facile contemnere. nihil enim sibi adversus me
reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen
attulit mihi ex his malis securitatem.
[16]
boni autem
consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum
est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura aliens utilitates (si modo
[p. 382]
quid utile scribimus) spectat. nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.
1 omnium spes, brarkcted by Spalding. avitae, Erasmus: acutis or acutae, MSS.: ad poenas amisi, Regius: poenas, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.