Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum.
[2]
is hostis velut natus ad continendam per magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat, nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat.
[3]
nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
[4]
praecipue sub imperio Cn. Manli solute ac neglegenter habiti sunt: itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit.
[5]
[p. 2] in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex 1 praeoccupatis deicere hostem, itinera ardua, angusta, infesta insidiis, hostis levis et velox et repentinus,
[6]
qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret, obpugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque, inops regio, quae parsimonia adstringeret milites, praedae haud multum praeberet.
[7]
itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat; nihil praeter arma et viros omnem spem in armis habentes erat.
[8]
nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant, nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.
1 a. u. 567.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.