Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla
prius secundum religiones acta in senatu res est quam
de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia brevem
indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum
Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.
[2]
Aetoli, ut
quibus plus in misericordia senatus quam in causa
spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova
[p. 289]
pensantes maleficia.
[3]
ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae
quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.
[4]
plus
ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia
non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et
insociabili genti suscensebant.
[5]
per aliquot dies cum
certatum esset, postremo neque dari neque negari
pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel
senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille
talentum darent eosdemque amicos atque inimicos
haberent.
[6]
exprimere cupientibus, quarum rerum in se
arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum
est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia
intra quindecim dies excedere iussi.
[7]
tum de consulum provinciis coeptum agi est.
ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu
poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare
inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem
permisissent.
[8]
Scipio responso ad hoc dato cogitaturum,
quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus
iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat
collegae facturum se, quod is censeret.
[9]
cum res aut
nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset,
P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo
provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum.
[10]
haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in
Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.