previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber IV

1. hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit annus domi forisque infestus. nam principio anni et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, [2] qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi; [3] id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. [4] laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse et Veientes depopulatos extrema agri Romani et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. [5] his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. [6] tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus: nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum; numquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quae promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit. 2. eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in civitate, [2] eam maxumis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. [3] maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse. [4] reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus [p. 219] accepissent, quam liberis tradituri essent, et quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse. finem ergo non fieri nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. [5] quas quantasque res C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit. [6] quam enim aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. [7] parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur; iam ad consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore. [8] ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. [9] certum habere, maiores quoque, si divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi inponi paterentur. [10] quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. non posse in eadem civitate tribunos plebis [11] et patres esse; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam numquam obviam eundum audaciae temeritatique. [12] illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cium hostes tantum non [p. 220] arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, [13] sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid eam vocem animorum non plebi Romanae, sed Volscis et Aequis et Veientibus allaturam? [14] nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? nisi patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium arma.

3. cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: ' [2] quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, [3] quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? [4] altera conubium petimus, quod finitumis externisque dari solet—nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus—; [5] altera nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. [6] quid tandem est, cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? [7] si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? [8] ecquid [p. 221] sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin etiam, [9] si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus, quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere, quod non in regibus ante fuerit? [10] en numquam creditis fando auditum esse Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu patribus auctoribus Romae regnasse? L. deinde Tarquinium non Romanae modo, [11] sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci regem factum? Ser. [12] Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre serva, ingenio virtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? [13] ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. paeniteat nunc vos plebei consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti? [14] Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. ex peregrinone patricius, [15] deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri posse, [16] ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. [17] Tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis hominibus, similis consules sumus habituri?

4. at enim nemo post reges exactos de plebe [p. 222] consul fuit. quid postea? nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum—multa enim nondum sunt facta in novo populo—, ea, ne si utilia quidem sint, fieri oportet? [2] pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat: [3] ab Ser. Tullio est facta. consules numquam fuerant: regibus exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant: institutum est, ut fierent. decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica sustulimus. [4] quis dubitat, quin in aeternum urbe condita, in inmensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? hoc ipsum, [5] ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico cum summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? quid est aliud quam exilium intra eadem moenia, [6] quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus inmisceamur, cavent, ne societur sanguis. quid? [7] hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine, sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis non poteratis nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque enubere sinendo e patribus? [8] nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. [9] verum enim vero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac pauperibus? [10] quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae convenisset [p. 223] domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissumae vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitates faciatis. [11] cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius, ne eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? [12] quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec, quod nos ex conubio vestro petamus, quicquam est, praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.

5. denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est? regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem; [2] an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno? [3] quid, si non, quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod, quae pars firmior, eadem modestior fuit? nec nunc erit certamen, Quirites; [4] animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur. [5] itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis; si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt; si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur; si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. [6] si haec inpediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella; nemo [p. 224] est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est'.

6. cum in contionem consules processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret, [2] ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen* respondit, 'quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur'. [3] plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis inmortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de conubio ferretur, [4] concessere, ita maxime rati contentionem de plebeis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.

cum Canuleius victoria de patribus [5] et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum inpediunt. [6] consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, consilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. [7] soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in tribunos; Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant a caede violandisque, quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent. [8] per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.

[9] comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. quibus indictis extemplo quicumque [p. 225] aliquid seditiose dixerat aut fecerat umquam, [10] maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur. [11] eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. [12] hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit!

7. anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Caecilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris praebuit. [2] sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe et imperio et insignibus consularibus usos. [3] non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset. [4] legati ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret. [5] ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa. [6] si Ardeates sua tempora expectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo [p. 226] gaudeant se irae moderatos sciantque patribus aeque curae fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne orta diuturna esset. ita legati, cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.

[7] patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere. contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit. [8] interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et plebs patriciis seu hunc seu illum delatura honorem frustra certare supersedit et principes plebis ea comitia malebant, [9] quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. [10] T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugilanum, L. Sempronium Atratinum. his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur; [11] credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina consulum horum. [12] Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea inventa. et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

8. hunc annum—seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules quoque habuit—sequitur annus haud dubiis consulibus M. Geganio Macerino iterum, [2] T. Quinctio Capitolino quintum consule. idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, in senatu equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque [p. 227] locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. [3] ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. [4] mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur. [5] et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere id, quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum, qui praeessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent; [6] et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere. [7] cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appellati sunt.

9. dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversae urbi inplorantes. [2] frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, [3] quae fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio quam bella externa, quam fames morbive quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt. [4] uirginem plebei generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. [5] adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio [p. 228] matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat; tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. [6] cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. [7] sed vis potentior fuit; namque tutores inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem ex domo matris rapiunt; [8] adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; [9] urbem quoque omni, etiam experte ante certaminis, multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat; [10] nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.

[11] parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere [12] et moenibus hostium vallum obiecere. [13] quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde vigilia signa profert. coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam ab se urbem viderent; [14] et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.

10. Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praeparato, sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis [p. 229] causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait. [2] adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non ferendas respondit, neque, ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse. [3] dedi imperatorem, arma poni iubet, fatentes victos se esse imperio parere; aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infestum victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam relaturum. [4] Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur; [5] et cum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt poenas vix nuntiis caedis relictis.

[6] Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit; demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae monumentum videbatur. [7] consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.

[8] Aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura infimis summisque moderando ita tenuit, ut eum et patres severum consulem et plebs satis comem crediderint. [9] et adversus tribunos auctoritate plura quam certamine tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter acta verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant. eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit.

[p. 230] 11. consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius Cornicen. [2] Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo inpensius, [3] ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt, ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur. [4] hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem, ut multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur. [5] sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M. Aebutius Helva; [6] qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, [7] vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.

12. pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Pacilo et M. Papirio Crasso consulibus. [2] ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt. [3] causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus neque, [4] ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere potuit, et, cum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt; [5] ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum [p. 231] inpediturum, cum quietis finitumis neque bello neque belli apparatu opus esset. [6] sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino, L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto; [7] unum afuit bellum externum; quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu; [8] nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant. postremo perpulere plebem haud adversante senatu, ut L. Minucius praefectus annonae crearetur felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. [9] qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset et revolutus ad dispensationem inopiae, [10] profiteri cogendo frumentum et vendere, quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam, [11] multi ex plebe spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.

13. tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus. [2] frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit plebemque hoc munere delinitam, quacumque incederet, [3] conspectus elatusque [p. 232] supra modum hominis privati secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. [4] ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore. [5] iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit.

consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, [6] minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen; [7] et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. [8] hic Minucius eandem publice curationem agens, quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem conpertam ad senatum defert: tela in domum Maelii conferri, [9] eumque contiones domi habere ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare; cetera iam convenisse; et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene, quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. quae postquam sunt audita, [10] cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent, quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules, quod expectassent, donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem; [11] tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro [p. 233] atrocitate vindicandam quantum animi haberent. opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. [12] itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse. adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et, quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent. [13] dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud inmeritis onerarent et consul nihil remitteret, precatus tandem deos inmortales Cincinnatus, [14] ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

14. postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, [2] expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset, [3] rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium 'vocat te' inquit 'dictator'. cum pavidus ille, quid vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, [4] tunc Maelius recipere se in catervam suorum et primum circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae inplorare et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; [5] orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent. [6] haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam [p. 234] habere. [7] tum dictator 'macte virtute' inquit, 'C. Servili, esto liberata re publica'.

15. tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit, etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. [2] se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem, ne iudicio se committeret, vi coercitum esse. [3] nec cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, [4] ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. [5] et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit; [6] Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, [7] ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret Romuli conditoris ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. [8] non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque, intra quae tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur bonaque contacta pretiis [p. 235] regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum redigere.

16. domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimelium appellatum est. [2] L. Minucius bove aurato et statua extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit. [3] hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio; [4] ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex. [5] Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maelii non destiterant. [6] pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii, quin sex locis—tot enim iam creari licebat—et plebei aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis crearentur. Plebs, [7] quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur. [8] praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.

17. in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium Ueientium regem ac Veientes defecere. [2] maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu [p. 236] Tolumni interfecerunt. [3] levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse: [4] rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus. propius est fidem obstringi Fidenatium populum, [5] ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse. [6] legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in rostris positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitumis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.

[7] itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas, a bello, credo, quod deinde gessit, appellatus. [8] hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris anni, [9] quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. [10] ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit. [11] cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra nec ante in campos degressi sunt, quam legiones Faliscorum auxilio venerunt. [12] tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita et dictator Romanus haud procul inde ad confluenti. [p. 237] consedit in utriusque ripis amnis, qua assequi munimento poterat, vallo interposito. postero die in aciem eduxit.

18. inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam; Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. [2] Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. [3] dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die, iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. [4] Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur, post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. [5] dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. [6] parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut extemplo proelium committeret, si ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex conposito tolleretur signum. [7] quod ubi conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; [8] secuta peditum acies ingenti vi conflixit. nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.

19. erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum Tolumni, [2] quacumque se intendisset, [p. 238] trepidantes Romanas videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, 'hicine est' inquit ' [3] ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse dii volunt, legatorum manibus dabo'. [4] calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. [5] adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes perfudit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. [6] dictator legionibus fugatis instat et ad castra conpulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem.

inter proelium [7] et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. [8] Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum egressus dextra principali cum triariis repente invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.

20. omnibus locis re bene gesta dictator senatus — consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit. [2] longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis interfecti gerens. in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere. spolia in aede Iovis Feretrii prope Romuli spolia, [3] quae prima opima appellata sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat. [4] dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit. [p. 239] [5] omnes ante me auctores secutus A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse exposui; [6] ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur, quae dux duci detraxit, nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse. [7] hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretrii Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. [8] quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, decimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. [9] nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri possit, quod inbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant. [10] tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. ea libera coniectura est, sed, ut ego arbitror, vana; aversari enim omnes opiniones licet, [11] cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.

21. M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti, praedae abactae hominum pecorumque; [2] hostis in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum [p. 240] invasit. et seditiones domi quaesitae sunt nec motae tamen ab Sp. Maelio tribuno plebis, [3] qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, [4] falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens. quae vaniora ad populum ipso auctore fuere. [5] ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.

Pestilentior inde annus C. Iulio iterum [6] et L. Verginio consulibus tantum vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset, [7] sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. [8] deinde Veientium exercitu accito—nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere—duo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere. [9] trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in aede Quirini consulitur. dictatorem dici Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. [10] Verginius, dum collegam consuleret, moratus permittente eo nocte dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium Helvam dicit.

22. dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet. quibuscumque vires subpetebant ad arma ferenda, praesto fuere. [2] signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine infesto subiit nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones; conpulit inde in urbem Fidenas [p. 241] valloque circumdedit; [3] sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita, neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat. [4] ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa dictator in locis propter propinquitatem notis ab adversa parte urbis maxime neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit. [5] ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat, [6] donec perfosso a castris monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.

[7] eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primum census populi est actus.

23. eosdem consules insequenti anno refectos Iulium tertium, Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio; [2] Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus antiquis dissimulat. [3] Licinio libros haud dubie sequi linteos placet; Tubero incertus veri est. sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum. [4] trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant. [5] igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis inpetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum [p. 242] dici iussit. [6] ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat. 24. ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit. [2] itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicare noluerint, [3] sint dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.

[4] contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram. [5] grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset. [6] consensu ingenti populi legem postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit 'sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico'. deposito suo magistratu, [7] inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. [8] quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam [p. 243] deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum; [9] populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.

25. tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur. [2] victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Folius, L. Sergius Fidenas. [3] pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere; [4] magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum nulla mentio habita est; [5] tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.

[6] eo anno vis morbi levata, [7] neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. ibi prolatae in annum res, [8] decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis fortunam. [9] interim Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; [10] ibi [p. 244] secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. [11] multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. [12] alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. [13] placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. [14] vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

26. tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant. [2] T. Quinctius Luci filius Cincinnatus—eidem et Poeno cognomen additur—et Cn. Iulius Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus. [3] lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi, [4] seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. [5] eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat. [6] ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male [p. 245] pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. [7] illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus 'vos' inquit, 'tribuni plebis, [8] quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis'. [9] qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros. [10] consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt proditum a patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et — quo quid ulterius privato timendum foret? — in vincla etiam duci possent. [11] sors, ut dictatorem diceret — nam ne id quidem inter collegas convenerat , T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. [12] dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.

27. haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit [2] profectusque ab urbe diviso cum [p. 246] Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit. [3] sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderunt, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt. [4] ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant. [5] nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus proeliis est facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae, temptato paulatim eventu certaminum, suos praecipere.

[6] itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt. clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. [7] ubi praesenti ope res egebat, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona vallum cingunt. [8] in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur; ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. [9] Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia, quae vel alius imperator prudens et inpiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit; [10] illud eximium consilii animique specimen et neutiquam vulgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. [11] qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra, quam oppugnari hostes satis scirent. [12] inde [p. 247] fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.

28. et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; [2] dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque. [3] circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce 'hic praebituri' inquit ' [4] vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. [5] hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes, coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec vallum, sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis.' [6] haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant inpressionem, qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, donec dictator pedem iam referentibus suit advenit, eoque omne proelium versum est. [7] uni viro, Messio, fortuna hostium innititur. multa utrimque vulnera, multa passim caedes est. iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. [8] unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus vulneratus, non Fabium prope affixum equo femur, non bracchium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio summovit.

29. Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. eodem omnis [p. 248] acies inclinatur. [2] consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet. [3] non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam inpressionem factam; et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat. [4] tum abici passim arma ac dedi hostes coepti; castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venumdati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, [5] qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt. [6] nec libet credere et licet in variis opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum, qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.

[7] Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit. aegre id passus Quinctius, cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.

[8] insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.

30. agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari potestate crearentur, nec obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias [p. 249] annorum octo impetraverunt; [2] Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis. [3] legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.

[4] consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipitinus. nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Poenus iterum. [5] Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Servilio et Mam. Aemilio permissa. [6] quidam Ostiam relegati, quod, cur per eos dies a Fidenis afuissent, parum constabat. colonorum additus numerus agerque iis bello interemptorum adsignatus. [7] siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes. [8] defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium dedit; scabie alia absumpta; vulgatique contactu in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant servitiaque; [9] urbs deinde inpletur. nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, [10] donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae. [11] datum inde negotium aedilibus, ut animadverterent, ne qui nisi Romani dii neu quo alio more quam patrio colerentur. Irae adversus Veientes in insequentem annum, [12] C. Servilium Ahalam, L. Papirium Mugillanum consules, dilatae sunt. [13] nihil quoque, ne confestim bellum indiceretur [p. 250] neve exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. [14] cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. [15] controversia inde fuit, utrum populi iussu indiceretur bellum, an satis esset senatus consultum. pervicere tribuni denuntiando inpedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior fuit, [16] quod tenuit, ne consules in proximum annum crearentur.

31. tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus. [2] ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendam locum hosti; [3] incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.

maesta civitas fuit vinci insueta; [4] odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. [5] A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. [6] Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, [p. 251] voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt. [7] uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita tum novorum colonorum caede inbutis armis Veientibus sese coniungunt. [8] consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat. [9] accito exercitu a Veis eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora, 32. cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis dictator ad contionem advocatam increpuit, [2] quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent, ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus, sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas. [3] eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot saecula fuerint, eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse, qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, [4] et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore bello tribunus militum Larte Tolumnio, rege Veientium, in conspectu duorum exercituum occiso spolia opima Iovis Feretrii templo intulerit. [5] proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. [6] simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum [p. 252] intellecturum, [7] quanto melius de re publica meriti sint, qui se dictatorem tertium dixerint, quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae inposuerint. uotis deinde nuncupatis profectus mille [8] et quingentos passus citra Fidenas castra locat dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus. [9] T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret. [10] ipse postero die, cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit; [11] magistro equitum praecipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iovis Feretrii rem gereret. [12] legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus inpium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, inbelles hostes compellans factis simul dictisque odium explet.

33. Concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus invisitataque: [2] ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta ftrore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit. [3] tum dictator magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce ' [4] fumone victi' inquit 'velut examen apium loco vestro exacti inermi cedetis hosti? non ferro extinguetis ignes? non faces has ipsas pro [p. 253] se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro inferetis? [5] agite,. nominis Romani ac virtutis patrum vestraeque memores vertite incendium hoc in hostium urbem et suis flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. legatorum hoc vos vestrorum colonorumque sanguis vastatique fines monent'. ad imperium dictatoris mota cuncta acies. [6] faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur; utraque acies armatur igni. [7] magister equitum et ipse novat pugnam equestrem. frenos ut detrahant equis, imperat et ipse princeps calcaribus subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem. [8] pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque aufert. ea, quae militem terruerat, species nihil terruit equos. ruinae igitur similem stragem eques, quacumque pervaserat, dedit. [9] clamor deinde accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa. [10] cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset et equitem passim liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt. [11] infert pavidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam conpulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et vulnera et pavor degravant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem. [12] eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.

34. hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum [p. 254] ex muro tollunt. [2] quod ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat—, cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit. [3] nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur. [4] postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit [5] iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicavit die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.

[6] classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, [7] ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum adpetivere.

35. insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum, L. Quinctium Cincinnatum, L. Furium Medullinum, L. Horatium Barbatum. [2] Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et ab seditionibus urbanis otium fuit.

[3] annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello voti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere. [4] tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fuit. [5] post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt obiurgantium multitudinem, quod admiratione [p. 255] eorum, quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret servitio [6] et non modo ad spem consulatus in partem revocandi aspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset. desineret ergo mirari, [7] cur nemo de commodis plebis ageret; eo inpendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines, si magna conatis magna praemia proponantur; [8] ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat patres, adversus quos tetenderit, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse. [9] magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium contempturum, ubi contemni desissent. experiundam rem denique in uno aut altero esse, sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem existere ortum ex plebe. summa vi expugnatum esse, [10] ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. petisse viros domi militiaeque spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os. [11] nec se videre, cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat, quod numquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.

36. huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. [2] agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum inposito in stipendium militum erogandi aeris. [3] captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum [p. 256] patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi, [4] ut, quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur. [5] profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, inpigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis inbutum odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis, qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re, quod contenderent, fuit.

37. creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus.

peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam. [2] cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.

[3] his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere. [4] iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse; [5] vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse. [6] haud vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, [7] adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, [p. 257] virtutem est secuta. [8] primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est. [9] clamor indicium primum fuit, qua res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus, inpar, segnius semper iteratus incerto clamore prodidit pavorem animorum. [10] eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant adplicantque se turbae; [11] signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.

38. iam omnibus locis ceditur nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas valebat; [2] dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subvenisset. qui cum magna voce exclamasset, ut equites, qui salvam rem publicam vellent esse, [3] ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis 'nisi haec' inquit 'parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares'. cum clamore conprobata adhortatio esset, [4] vadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem vident. [5] restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat, quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.

39. et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, donec impetu inlati ab [p. 258] suis excludantur. [2] quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem, qua transierant, posse ibi maxime confertis hostibus, qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae, [3] cum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. [4] diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. [5] consul quoque nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit. nox incertos diremit; [6] tantusque ab inprudentia eventus utraque castra tenuit pavor, ut relictis sauciis et magna parte inpedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. [7] tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. [8] degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. [9] ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit. 40. iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, [2] Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet [p. 259] gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex maestis paulo ante domibus, [3] quae conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi, [4] qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae. [5] itaque advocata contione cum proditam Veis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent, [6] C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' inquit, 'quaero de te, arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; [7] excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium; [8] postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos saucios milites. [9] haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus'.

41. adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta. [2] quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, [p. 260] cum eum comitiis consulem legeret. [3] itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; [4] sed quod viderit, referre posse. vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. [5] postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, quem ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. [6] exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; [7] nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.

[8] cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere. [9] paulo post in urbem est ingressus consul non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens.

Maestae civitati ab re male gesta [10] et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur. [11] T. Quinctium, collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt. [12] profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans, ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.

[p. 261] 42. plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium, M. Asellium, Ti. Antistium, Ti. Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. [2] senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius Mugillanus. [3] principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, [4] vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae' suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactarentur, sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum conversus, [5] ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset, quaerebat: sub tribunicia umbra consularem virum delituisse; [6] modo ad collegas: vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?' [7] cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, [8] tum Hortensius 'non videbit' inquit 'plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, [9] ut tam carus esset militibus'. nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.

[10] non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.

43. proximo anno Num. Fabio Vibulano, T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabi, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum [p. 262] memoratu actum. [2] cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est.

[3] quem ad modum bellum minore, quam timuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est coepta ab duplicando quaestorum numero. quam rem— [4] praeter duos urbanos quaestores ut crearentur duo, qui consulibus ad ministeria belli praesto essent—a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt, ut pars quaestorum—nam ad id tempus patricii creati erant—ex plebe fieret. [5] adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt; concedendo deinde, ut, quem ad modum in tribunis consulari potestate creandis ius sissent adaequari, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt. [6] excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones existunt. propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, [7] res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum—nam coire patricios tribuni prohibebant — sine certamine ingenti, rediit.

[8] cum pars maior insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem interpellantibus, ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret, [9] postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex castigando nunc patres, nunc tribunos plebi desertam omissamque ab hominibus rem publicam deorum providentia curaque exceptam memorabat Ueientibus [p. 263] indutiis et cunctatione Aequorum stare. [10] unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi? [11] non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestine bellum externum propulsaturos? quae si in unum conveniant, vix deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse. quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis copularent concordiam, [12] patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo, quo minus quattuor quaestores promiscue de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent.

44. tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. [2] hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili nec potestas nec suffragatio horum valuit, quin, quorum patres avosque consules viderant, eos nobilitate praeferrent. furere omnes tribuni plebi, [3] ante omnes Pompilius Antistiusque repulsa suorum accensi; [4] quidnam id rei esse? non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique uiris usurpandi libidine, cum liceat, quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum? [5] non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium libertatis creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri suos honore deiectos. itaque cum in ipsum [6] et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. [7] subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui [p. 264] actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum. [8] adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse; [9] stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium gratiam tribunorum fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. [10] nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.

[11] eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens. [12] eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit.

eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.

[13] insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.

45. annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis. servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent. [2] avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum conprehensi sontes poenas dederunt. indicibus dena milia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit.

bellum inde ab Aequis reparari coeptum; [3] et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere haud incertis auctoribus Romam est allatum. [4] Aequorum [p. 265] iam velut anniversariis armis adsueverat civitas; Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum, adverterent animos, ne quid novi tumultus Labicis oreretur. [5] ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Mugilanum, C. Servilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. [6] nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse. [7] tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari. [8] cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius 'quando nec ordinis huius ulla' inquit 'nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet: filius meus extra sortem urbi praeerit. bellum utinam, qui adpetunt, consideratius concordiusque, quam cupiunt, gerant.

46. dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. [2] coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo inpensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse; [3] contemnere in vicem et contemni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est, ut alternis diebus summam imperii haberent. [4] quae cum adlata Romam essent, dicitur Q. Servilius aetate et usu doctus precatus ab diis inmortalibus, ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset, quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade inminente institisse filio, ut milites scriberet et arma pararet. nec [p. 266] falsus vates fuit. [5] nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique. [6] castraque eo die aegre retenta postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere; [7] palati alii per agros passim multis itineribus maioris, quam accepta erat, cladis nuntii Romam contenderunt. [8] minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat et quod subsidia, quae respicerent in re trepida, praeparata erant ab tribuno militum. [9] iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse. [10] et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius providentiam in republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. [11] magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo — ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt— [12] novo exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.

47. transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat. [2] itaque primo statim proelio cum dictator equitatu inmisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. [3] tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et [p. 267] certamine minor castrorum oppugnatio fuit, [4] quam proelium fuerat. captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse, [5] postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est. dictator exercitu victore Romam reducto die octavo, [6] quam creatus erat, magistratu se abdicavit; et opportune senatus, priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam. coloni ab urbe mille [7] et quingenti missi bina iugera acceperunt. Captis Labicis ac deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino, [8] iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium et duobus iterum M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutilo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.

48. turbatores vulgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. [2] ei cum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunae— [3] nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat— [4] , atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant, [5] cum Ap. Claudius, nepos eius, qui decemvir legibus scribendis fuerat, [6] minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae [p. 268] tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. [7] facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. [8] pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, [9] haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universe ordini, tum primoribus se patrum concilient. [10] adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent. misso senatu prensantur ab principibus tribuni. [11] suadendo, monendo pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore sex ad intercessionem comparavere. [12] posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, [13] eae orationes a primoribus patrum habitae sunt, ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio. in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere. [14] praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum inprobis collegis. [15] fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii, qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senate actae. [16] latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.

[p. 269] 49. duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus, C. Valerius Potitus, Q. Quinctius Cincinnatus, Num. Fabius Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, [2] ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit. [3] simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre. [4] excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum. [5] quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis ne memorabili quidem bello per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. temptatum ab L. Decio tribuno plebis, [6] ut rogationem ferret, qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est. [7] Bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis viribus oppidum firmarunt tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso, L. Valerio Potito, Q. Fabio Vibulano iterum, M. Postumio Regillensi. [8] huic bellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini, quam tamen victoria magis quam bellum ostendit. [9] nam exercitu inpigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. deinde ab hostibus in civis certamen vertit et, cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit. [10] eam magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit. [11] auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur [p. 270] coloni, laturum se dicenti—dignum enim esse, qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse—'malum quidem militibus meis' inquit, 'nisi quieverint'. quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit. [12] et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium inmodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas inpelleret voces, quae invidiae non ipsi tantum, sed causae atque universo ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat. [13] tum vero secundam tam saevum atque inhumanum dictum 'auditis' inquit, 'Quirites, sicut servis malum minantem militibus? [14] tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur, quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant? [15] incipite deinde mirari, cur pauci iam vestram suscipiant causam. quid ut a vobis sperent? an honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus datis? [16] ingemuistis modo voce huius audita. quid id refert? iam si suffragium detur, hunc, qui malum vobis minatur, iis, qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis'.

50. perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus? [2] itaque cum fremitus aperte esset et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore, cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit insuper increpante, [3] qui vulneraverat, habere quaestorem, quod imperator esset militibus minatus. [4] ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo, cum modum irae nullum [p. 271] faceret, ad vociferationem eorum, quos necari sub crate iusserat, concursu facto ipse ad interpellantis poenam vecors de tribunali decurrit. [5] ibi cum submoventes passim lictores. centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. [6] quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant. sed ea contentio ex certamine alio pendebat, [7] quod cura incesserat patres, ne metu quaestionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope, ut consules crearentur. [8] cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. victoria deinde penes patres fuit.

51. Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus. [2] his consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent plebesque praeficeret quaestioni, quem vellet. a plebe consensu consulibus negotium mandatur; [3] qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret: [4] iacere tam diu inritas actiones, quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere. [5] aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis, quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat; [6] tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo publicis agris, quos iam teneret, pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus [p. 272] captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.

[7] eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule, cum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere. [8] minus praedae, quam speraverant, fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerant; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.

52. annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus. [2] is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, [3] pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit; minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt.

[4] defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo consulibus. [5] iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt, ad frumentum mercandum annonae foret subventum. [6] superbe ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit. solitudinem in civitate aegra experti consules sunt, [7] cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere. [8] praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines decessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

[p. 273] 53. M. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. [2] ad quorum famam hostium—iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum — dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum inpediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, [3] repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus occupatam esse. [4] ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae. [5] itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, [6] si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen [7] pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam 7inhibenti, auxilio futuros esse. [8] hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. ductus exercitus ad Caruentanam arcem, [9] quamquam invisus infestusque consuli erat, inpigre primo statim adventu deiectis, qui in praesidio erant, arcem recipit; [10] praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum. praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit tum praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non abnuisset. [11] auctae inde plebis ac militum [p. 274] in consulem irae. itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, [12] quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret. [13] plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

54. creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. [2] non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeis quaestoribus creatis, [3] ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Aelius, P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur. [4] auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos, [5] si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent et per leges liceret. [6] pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. [7] patres contra non pro communicatis, sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potestatibus relinquantur. [8] inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi [p. 275] nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent; [9] Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi honores.

55. sed nulla erat consularis actio, quam inpediendo id, quod petebant, exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur. [2] ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. [3] tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs. [4] nec dilectum consules nec comitia, quae petebant, tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis nuntii veniunt arcem Caruentanam dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse; alios recurrentis in arcem, alios palantes in agris caesos. [5] ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati, ut tum denique desisterent inpediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt, ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, [6] certo tamen pacto, ne cuius ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus plebis, [7] haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum. [8] consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab [p. 276] arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.

56. Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere; [2] namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis, [3] cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeis avertissent.

[4] Volscos deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos; [5] caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent. [6] iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. [7] ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur.

[8] quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. [9] quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, [10] cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, [11] tribuni plebi [p. 277] laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, quibus non civium, non denique hominum numero essent; [12] si quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent; [13] interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia per se potestatemque tribuniciam agerent.

57. haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum, [2] donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque, cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, [3] tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit—quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia? —, sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se inplorari paterentur. [4] tum quoque, si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non expectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore et, si maneat in sententia senatus, [5] dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum. [6] quo facto cum haud inmeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegis se eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit. [7] uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia conpulsis nec defendentibus agros. [8] dictator bello ita gesto, ut tantum [p. 278] non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.

[9] tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita—credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia edixerunt. [10] tum vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent. [11] itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. [12] quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.

58. eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit. [2] petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. [3] at in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. [4] tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum. [5] fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.

insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num. [6] Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum [p. 279] consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, [7] ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit. [8] id patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. [9] quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, et cum periculo retineri unum castellum; [10] nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus. [11] haec sua sponte agitata; [12] insuper tribuni plebis accendunt. maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. [13] prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset, rogitantes. [14] haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari apparebat.

59. interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit; [2] Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere. [3] Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, [4] quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona [p. 280] in paludes. [5] ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissae quattuor cohortes cum Cn. Servilio Ahala cum inminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere. [6] ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi; plenaque hostium cuncta erant, et inmitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. [7] cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis; [8] quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda Fabius militem abstinuit, [9] donec collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent. qui ubi venerunt, [10] oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.

[11] additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

60. nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. [2] cum commoditas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam agitatum non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. [3] tribuni plebis communis ordinum laetitiae concordiaeque [p. 281] soli expertes negare tam id laetum patribus nec universis prosperum fore, quam ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. [4] unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id, etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere. his vocibus moverunt partem plebis. [5] postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. [6] patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant. [7] cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex conposito conferre incipiunt. quos cum [8] et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum. [9] et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.

61. fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Aemilius Mamercus. [2] ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. [3] ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. [4] Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem, [p. 282] P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, C. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. [5] cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; [6] Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam conpulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. [7] arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto; [8] taedioque recessum inde foret, ni serves arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trmcidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. [9] diruta et arce et urbe Artena reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est. [10] proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant. [11] praebet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: